Devozione · Preghiere · quaresima

Litanie “in tempore mortalitatis et Pestis”

Litanie “In tempore mortalitatis et Pestis”

La S. Chiesa ha delle belle preghiere  da recitare in caso di calamità.  Tra queste ci sono delle litanie previste “in tempore mortalitatis et Pestis”. Le reciteremo davanti al SS. Sacramento durante la Benedizione Eucaristica per chiedere a Dio Nostro Signore che, in questo tempo di  coronavirus, protegga tutti i membri dell’Istituto, i  fedeli e amici e tutte le loro  famiglie da questa epidemia.

Si leggono le Litanie dei Santi (Il mio libro di preghiere pag. 471) alle quali si aggiungono  le invocazioni seguenti ripetute per 2 volte:

A peste, fame et bello, libera nos Domine

Ut a pestilentiæ flagéllo nos liberáre digneris, Te rogamus audi nos

In seguito nelle orazioni viene invocato il Martire san Sebastiano che protesse la cristianità dalla Peste in passato.

 

 

Litanie dei Santi

Litania vuol dire supplica, inizialmente consisteva nell’esposizione da parte del diacono di un’intenzione per la quale si invitava a pregare il popolo. La loro forma attuale risale al ‘700 e si compone: 1) del Kyrie, Christe, 2) di una lista di santi, 3) del propitius esto, 4) d’una duplice serie di formole, l’una di mali temuti, l’altra di motivi ricavati dai misteri di Cristo, 5) una serie di domande. Esse vengono recitate durante le processioni delle Litanie Maggiori (25 aprile) e Minori (3 giorni prima dell’Ascensione), per le ordinazioni dei chierici e ed altre cerimonie e per i bisogni della Chiesa.

 

Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Pater de cœlis Deus, miserere nobis.
Fili Redemptor mundi Deus, miserere
Spiritus Sancte Deus, miserere
Sancta Trinitas unus Deus, miserere
Sancta Maria, ora pro nobis
Sancta Dei Genitrix, ora
Sancta Virgo Virginum, ora
Sancte Michael, ora
Sancte Gabriel, ora
Sancte Raphaël, ora
Omnes sancti Angeli et Archangeli, orate
Omnes sancti beatorum Spirituum Ordines,
Sancte Joannes Baptista, ora
Sancte Joseph, ora
Omnes sancti Patriarchæ et Prophetæ, orate
Sancte Petre, ora
Sancte Paule, ora
Sancte Andrea, ora
Sancte Jacobe, ora
Sancte Joannes, ora
Sancte Thoma, ora
Sancte Jacobe, ora
Sancte Philippe, ora
Sancte Bartholomæe, ora
Sancte Matthæe, ora
Sancte Simon, ora
Sancte Thaddæe, ora
Sancte Mathia, ora
Sancte Barnaba, ora
Sancte Luca, ora
Sancte Marce, ora
Omnes sancti Apostoli et Evangelistæ, orate
Omnes sancti Discipuli Domini, orate
Omnes sancti Innocentes, orate
Sancte Stephane, ora
Sancte Laurenti, ora
Sancte Vincenti, ora
Sancti Fabiane et Sebastiane, orate
Sancti Joannes et Paule, orate
Sancti Cosma et Damiane, orate
Sancti Gervasi et Protasi, orate
Omnes sancti Martyres, orate
Sancte Silvester, ora
Sancte Gregori, ora
Sancte Ambrosi, ora
Sancte Augustine, ora
Sancte Hieronyme, ora
Sancte Martine, ora
Sancte Nicolaë, ora
Omnes sancti Pontifices et Confessores, orate
Omnes sancti Doctores, orate
Sancte Antoni, ora
Sancte Benedicte, ora
Sancte Bernarde, ora
Sancte Dominice, ora
Sancte Francisce, ora
Omnes sancti Sacerdotes et Levitæ, orate
Omnes sancti Monachi et Eremitæ, orate
Sancta Maria Magdalena, ora
Sancta Agatha, ora
Sancta Lucia, ora
Sancta Agnes, ora
Sancta Cæcilia, ora
Sancta Catharina, ora
Sancta Anastasia, ora
Omnes sanctæ Virgines et Viduæ, orate
Omnes Sancti et Sanctæ Dei, intercedite pro nobis
Propitius esto, parce nobis, Domine
Propitius esto, exaudi nos, Domine
Ab omni malo, libera nos, Domine
Ab omni peccato libera
Ab ira tua, libera
A subitanea et improvisa morte, libera
Ab insidiis diaboli, libera
Ab ira, et odio et omni mala voluntate, libera
A spiritu fornicationis, libera
A fulgure et tempestate, libera
A flagello terræmotus, libera
A peste, fame et bello, libera
A morte perpetua, libera
Per mysterium sanctæ in­carnationis tuæ, libera
Per adventum tuum, ­libera
Per nativitatem tuam, libera
Per baptismum, et sanctum jejunium tuum, libera
Per crucem et passionem tuam, libera
Per mortem et sepulturam tuam, libera
Per sanctam resurrectionem tuam, libera
Per admirabilem ascensionem tuam, libera
Per adventum Spiritus Sancti Paracliti, libera

In die judicii, libera
Peccatores, te rogamus, audi nos.
Ut nobis parcas,
te rogamus
Ut nobis indulgeas, te rogamus
Ut ad veram pœnitentiam nos perducere digneris, te rogamus
Ut Ecclesiam tuam sanctam regere et conservare digneris, te rogamus
Ut [domnum apostolicum] et omnes ecclesiasticos ordines in sancta religione conservare digneris, te rogamus
Ut inimicos sanctæ Ecclesiæ humiliare digneris, te rogamus
Ut regibus et principibus christianis pacem et ve­ram concordiam donare digneris, te rogamus
Ut cuncto populo christiano pacem et unitatem largiri digneris, te rogamus
Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio confortare et conservare digneris, te rogamus
Ut mentes nostras ad cœlestia desideria erigas, te rogamus
Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas, te rogamus
Ut animas nostras, fratrum, propinquorum, et benefactorum nostrorum ab æterna damnatione eripias, te rogamus
Ut fructus terræ dare et conservare digneris, te rogamus

Ut a pestilentiæ flagéllo nos liberáre digneris, Te rogamus audi nos
Ut omnibus fidelibus defunctis requiem æternam donare digneris, te rogamus
Ut nos exaudire digneris, te rogamus
Fili Dei, te rogamus
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.
Pater noster, (secreto).
V. Et ne nos inducas in tentationem,
R. Sed libera nos a malo.

Salmo 69

Deus, in adjutórium meum inténde; * Domine ad adjuvándum me festína.
Confundántur, et revereántur,* qui quærunt ánimam meam:
Avertántur retrórsum, et erubéscant, * qui volunt mihi mala:
Avertántur statim erubescéntes, * qui dícunt mihi: Euge, éuge.
Exúltent et læténtur in te omnes qui quærunt te, * et dícant semper: Magnificétur Dóminus: qui díligunt salutáre tuum.
Ego vero egénus, et páuper sum: * Deus, ádjuva me.
Adjútor meus, et liberátor meus es tu: * Dómine ne moréris.
Glória Patri, etc.
V. Salvos fac servos tuos,
R. Deus meus sperántes in te.
V. Esto nobis, Dómine, turris fortitúdinis,
R. A facie inimíci.
V. Nihil profíciat inimícus in nobis.
R. Et fílius iniquitátis non appónat nocére nobis.
V. Dómine, non secundum peccáta nostra fácias nobis.
R. Neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis.
V. Orémus pro Pontifice nostro N.
R. Dóminus consérvet eum, et vivíficet eum et beátum fáciat eum in terra, et non tradat eum in ánimam inimicórum éjus.
V. Orémus pro benefactóribus nostris.
R. Retribúere dignáre, Dómine, ómnibus nobis bona faciéntibus propter nomen tuum vitam ætérnam. Amen.
V. Orémus pro fidélibus defúnctis.
R. Réquiem ætérnam dona eis, Dómine, et lux perpétua lúceat eis.
V. Requiéscant in pace.
R. Amen.
V. Pro frátribus nostris abséntibus.
R. Salvos fac servos tuos, Deus meus, sperántes in te.
V. Mitte eis, Dómine, auxílium de sancto:
R. Et de Sion tuére eos.
V. Dómine exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

Orémus
Deus, qui culpa offénderis, pœniténtia placáris; preces populi tui supplicántis propitius réspice, et flagélla tuæ iracúndiæ, quæ pro peccátis nostris merémur, avérte.
Omnipotens sempitérne Deus, miserére famulo tuo Pontifici nostro N. et dirige eum secundum tuam cleméntiam in viam salutis ætérnæ: ut, te donante, tibi plácita cupiat, et tota virtute perficiat.
Deus, a quo sancta desidéria, recta consilia, et justa sunt opera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hostium subláta formidine, tempora sint tua protectione tranquilla.
Ure igne Sancti Spiritus renes nostros, et cor nostrum, Domine: ut tibi casto corpore serviámus, et mundo corde placeámus.
Fidelium Deus omnium conditor et redémptor, animábus famulorum famularumque tuárum, re­missionem cunctorum tribue peccatorum: ut in­dulgéntiam, quam semper optavérunt, piis supplicationibus consequántur.
Actiones nostras, quæsumus Domine, aspirándo præveni, et adjuvándo proséquere: ut cuncta nostra orátio et operátio a te semper incipiat, et per te cœpta finiátur.
Omnipotens sempitérne Deus, qui vivorum domináris simul et mortuorum, omniumque miseréris quos tuos fide et opere futuros esse prænoscis: te supplices exorámus; ut pro quibus effundere preces de­crévimus, quosque vel præsens sæculum adhuc in carne rétinet, vel futurum jam exutos corpore suscépit, intercedéntibus omnibus Sanctis tuis, pietátis tuæ cleméntia, omnium delictorum suorum véniam consequántur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Exáudiat nos omnipotens et miséricors Dominus.
R. Amen.
V. Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

RSS
Facebook
Google+
http://www.oratoriosantambrogiombc.it/2020/03/13/litanie-in-tempore-mortalitatis-et-pestis/
Twitter