Devozione · Preghiere

Litanie di s. Giuseppe

Litanie di s. Giuseppe

Kyrie, eléison.
Kyrie, eléison.
Christe, eléison.
Christe, eléison.
Kyrie, eléison.
Kyrie, eléison.
Christe, audi nos.
Christe, audi nos.
Christe, exáudi nos.
Christe, exáudi nos.
Pater de cælis Deus,
miserére nobis.
Fili, Redémptor mundi, Deus,
   miserére nobis.
Spíritus Sancte, Deus,
    miserére nobis.
Sancta Trínitas, unus Deus,
miserére nobis.
Sancta María, (R.) ora pro nobis.
Sancte Ioseph, R.
Proles David ínclita, R.
Lumen Patriarcharum,
Dei Genetrícis Sponse,
Custos pudice Vírginis,
Filii Dei nutrície,
Christi defénsor sédule,
Almae Familiae praeses,
Ioseph iustíssime,
Ioseph castíssime,
Ioseph prudentíssime,
Ioseph fortíssime,
Ioseph obedientíssime,
Ioseph fidelíssime,
Spéculum patiéntiae,
Amátor paupertátis,
Exémplar opíficum,
Domésticae vitae decus,
Custos vírginum,
Familiárum cólumen,
Solácium miserórum,
Spes aegrotántium,
Patróne moriéntium,
Terror daémonum,
Protéctor sanctae Ecclésiae,
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
   parce nobis, Dómine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
  exáudi nos, Dómine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
  miserére nobis.
V. Constítuit eum dóminum domus suae.
R. Et príncipem omnis possesiónis suae.

Deus, qui ineffábili providéntia beátum Ioseph sanctíssimae Genitrícis tuae sponsum elígere dignátus es: praesta, quaesumus; ut, quem protectórem venerámur in terris, intercessórem habére mereámur in caelis: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.

Amen.

RSS
Facebook
Google+
http://www.oratoriosantambrogiombc.it/2020/03/19/litanie-di-s-giuseppe/
Twitter